- STUGARDIA
- STUGARDIAurbs Ducatus Wirtembergici, Ducum sedes, cum castro splendido, prope Nicrum fluv. 1. milliar. German. ab Eslinga in Occasum, 4 a Tubinga in Boream. Exstructa a Wandalis, et restaurata a Iohanne I. Electore Brandeburgensi et Ottone III. Mercat. Metel. Baudrand. Stutgardianae lineae auctor Ulricus fuit, fil. Eberhardi Ducis A. C. 1397. ad Nicopolim, praeliô contra Turcas occisi. Pater is Ebethardi fuit et Henrici, qui posterior mortuus Uraci A. C. 1519. reliquit Ulticum Ducalis primae, et Georgium Montispelispelicardensis vel Ducalis secundae, linearum auctores. Georgius hic mortuus A. C. 1558. filium habuit Fridericum, patrem 5. filiorum, e quibus Ioh. Fridericus iterum lineam Sturgardiam orsus est, e qua hodierni Duces Wirtembergici: Ioh. Ludovicus Monpelicardensem inchoavit, Iulius vero Fridericus Apennagiatae seu Iulianae aut Brentianae familiae auctor fuit. De quibus vide accurrate dislerentem Philippum Iac. Spenerum Syll. Geneal. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.